- PIRENE
- PIRENEsons ad radicem Arcocorinthi, Musis sacer, cuius aqua suavissima est ad potandu, teste Strabone, Statius, l. 1. Sylv. 4. v. 26.Excludat Pimplea sitim: nec conscia deturPirene. ———— ————Caballinius sons dicitur Person in Prologo, v. 1. qui pallidam quoque ibidem, v. 4. vocat. Statius in Genethliaco Lucani, l. 2. Sylv. 7. v. 1.Lucani proprium diem frequentes,Quisquis collibus Isthmiae DionisDoctô pectora concitatus oestrô.Pendentis bibit ungulae liquorem.Idem Theb. l. 4. v. 59.It comes inoas Ephyre solata querelas,Cenchraeque manus: vatum qua conscius amnisGorgoneô percussus equô.Ubi Lactantii vetus interpres: equô Pegasô, cuius ungulâ percussus locus, fontem effudit, qui Hippocrene dicitur: hôc enim sonte qui labra proluerit, poeta fiet. Similem errorem vides eruditi Grammatici, ei, quem in Persii Scholiaste notat magnus Casaubonus. Quia enim sciebat, fontem Musis dicatum Hippocrenem dictum. falso pro Pirene Hippocrenen hîc hariolatur. Huius fontis aqua διαυγὴς, καὶ πότιμος dicitur Straboni, Pausaniae quoque πιεῖν ἡδὺς, et apud Athenaeum, omnium levissima. Quod igitur pallidam Pirenen vocat Sytyricus, vel ad fabulam referendum, et luctum Pirenae matris Cenchriae, ex cuius lacrimis fontem hunc manâsse fabulantur, auctore Pausaniâ, l. 2. vel ad pallorem, quem sibi etiam studiô, et arte interdum conciliabant isti famae negotiatores poetae. Nic. Lloyd. Vide de hoc fonte inprimis, quae notat is. Casaubonus ad Prologum Persianum, Ioann. item Passeratius, Lect. ad Propertium, l. 3. Eleg. 3. quibus adde Iohann. Casparum Barthium, Superstitionum Commentariô, et Animadvers. ad Statium. Theb. l. 4. c. 60. Pausanias aliam quoque fonti huic originem ascribi refert, Pirenem nimir. nympham, dum filium Cenchriam lugeret, per imprudentiam occisum a Diana, tantum lacrimarum profudisse, ut in fontem sui vocabuli conversa fuerit, l. 2. Additque, eum excultum soecari candidô marmore, excisis in id cellulis, e quibus, tamquam e spelaeis quibusdam, in patulum et subdialem alveum cadat aqua, gustu admodum suavis etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.